Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est




Olim iuventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
     Vernique, jam nimbis remotis,
          Insolitos docuere nisus
Venti paventem ; mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus ;
     Nunc in reluctantis dracones
          Egit amor dapis atque pugnæ ;
Qualemve lætis caprea pascuis
Intenta fulvæ matris ab ubere
     Jam lacte depulsum leonem
          Dente novo peritura vidit :
Videre Rhætis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici ; quibus
     Mos unde deductus per omne
          Tempus Amazonia securi
Dextras obarmet, quærere distuli
(Nec scire fas est omnia) ; sed diu