Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/240

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Reddatur formæ. Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas.
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus ; cum lucus et ara Dianæ
Et properantis aquæ per amœnos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare ; quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, ære dato qui pingitur ? Amphora cœpit
Institui ; currente rota cur urceus exit ?
Denique sit quidvis, simplex duntaxat et unum.