Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/241

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
Obscurus fio ; sectantem levia nervi
Deficiunt animique ; professus grandia turget
Serpit humi tutus nimium timidusque procellæ.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpæ fuga, si caret arte.
Æmilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet, et mollis imitabitur ære capillos ;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim, quam pravo vivere naso
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam
Viribus et versate diu, quid ferre recusent,