Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/243

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Vergilio Varioque ? Ego cur, adquirere pauca
Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit ? Licuit, semperque licebit
Signatum præsente nota producere nomen.
Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt ; ita verborum vetus interit ætas,
Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque, sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus ; sterilisve diu palus, aptaque remis,
Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum ;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt ;
Nedum sermonem stet honos et gratia vivax.