Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/242

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis hæc virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici,
Pleraque differat et præsens in tempus omittat ;
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, [et]
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget dabiturque licentia sumpta pudenter ;
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Græco fonte cadent, parce detorta. Quid autem
Cæcilio Plautoque dabit Romanus, ademptum