Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/245

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Discriptas servare vices operumque colores,
Cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor ?
Cur nescire, pudens prave, quam discere malo ?
Versibus exponi tragicis res comica non vult ;
Indignatur item privatis, ac prope socco
Dignis carminibus narrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et vocem Comœdia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore ;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri ;
Telephus, et Peleus, cum pauper et exul uterque
Proicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata ; dulcia sunto
Et, quocumque volent, animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt