Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/246

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Humani vultus ; si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi ; tum tua me infortunia lædent,
Telephe vel Peleu ; male si mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mæstum
Vultum verba decent ; iratum plena minarum ;
Ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius non intus ad omnem
Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram,
Aut ad humum mærore gravi deducit et angit ;
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Davussne loquatur, an heros ;
Maturusne senex, an adhuc florente juuenta
Fervidus ; an matrona potens, an sedula nutrix ;
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli ;