Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/247

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Colchus an Assyrius ; Thebis nutritus, an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,
Scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem ;
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque ; flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenæ committis et audes
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incœpto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere ; tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati juris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbum verbo curabis reddere fidus