Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/251

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri promes in scænam ; multaque tolles
Ex oculis, quæ mox narret facundia præsens.
Ne pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus ;
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in angnem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor, neu sit quinto productior actu
Fabula, quæ posci vult, et spectata reponi.
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit ; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
Defendat ; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat, et hæreat apte.
Ille bonis faveatque et consilietur amice ;