Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/252

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Et regat iratos, et amet pacare tumentes.
Ille dapes laudet mensæ brevis ; ille salubrem
Justitiam legesque, et apertis otia portis ;
Ille tegat commissa, Deosque precetur et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubæque
Æmula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Aspirare et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi, castusque verecundusque coibat.
Postquam cœpit agros extendere victor et urbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia major.
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,