Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina emendata est



              
Centuriæ seniorum agitant expertia frugis,
Celsi prætereunt austera poemata Rhamnes ;
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret æra liber Sosiis ; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus ;
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persæpe remittit acutum ;
Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego pauces
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est ?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret ; et citharœdus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem ;