Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est



Et Jovis arcanis Minos admissus ; habentque
          Tartara Panthoiden iterum Orco
Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
          Tempora testatus, nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atræ,
          Judice te, non sordidus auctor
Naturæ verique. Sed omnis una manet nox,
          Et calcanda semel via lethi.
Dant alios Furiæ torvo spectacula Marti ;
          Exitio est avidum mare nautis ;
Mixta senum ac iuvenum densentur funera ; nullum
          Sæva caput Proserpina fugit.
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
          Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagæ ne parce malignus harenæ
          Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare. Sic quodcumque minabitur Eurus