Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




Sors exitura et nos in æternum
     Exilium inpositura Cymbæ.



AD XANTHIAM PHOCEUM.


Ne sit ancillæ tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu ! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
          Movit Achillem ;
Movit Ajacem Telamone natum
Forma captivæ dominum Tecmessæ ;
Arsit Atrides medio in triumpho
          Virgine rapta,
Barbaræ postquam cecidere turmæ
Thessalo victore et ademptus Hector
Tradidit fessis leviora tolli
          Pergama Graiis.