Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/73

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est





Nescias, an te generum beati
Phyllidis flavæ decorent parentes ?
Regium certe genus et penates
          Mæret iniquos.
Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam, neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
          Matre pudenda.
Bracchia et vultum, teretesque suras
Integer laudo ; fuge suspicari,
Cujus octavum trepidavit ætas
          Claudere lustrum.



IN LALAGEN.


Nondum subacta ferre jugum valet
Cervice, nondum munia comparis
Æquare, nec tauri ruentis
In venerem tolerare pondus.