Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/183

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


AD NUMICUM.


Nil admirari, prope res est una, Numici,
Solaque, quæ possit facere et servare beatum.
Hunc solem, et stellas, et decedentia certis
Tempora momentis, sunt qui formidine nulla
Imbuti spectent. Quid censes munera terræ ?
Quid, maris extremos Arabas ditantis et Indos ?
Ludicra quid, plausus, et amici dona Quiritis ?
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore ?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem,
Quo cupiens, pacto ; pavor est utrobique molestus,
Improvisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat, an doleat ; cupiat metuatve ; quid ad rem,
Si, quidquid vidit melius pejusue sua spe,