Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/262

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Et tempestivum pueris concedere ludum,
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ.
Quocirca mecum loquor hæc, tacitusque recordor :
— Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ,
Narrares medicis ; quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes ?
Si vulnus tib,i monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam ; et cum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At si divitiæ prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.