Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/265

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Tollam : nec metuam quid de me judicet hæres,
Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
Invitus facias, neque plura parare labores ;
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda [domo] procul absit ; ego utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo ;
Non tamen adversis ætatem ducimus Austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus ? abi. Quid, cetera jam simul isto
Cum vitio fugere ? Caret tibi pectus inani