Haec pagina emendata est
Adversarius, et : « Quo tu, turpissime ? » magna
Inclamat voce ; et « Licet antestari ? » Ego vero
Oppono auriculam. Rapit in jus ; clamor utrimque,
Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
Nempe inconposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur ? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera ; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris ; et est quædam tamen hic quoque virtus.