Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
33
MALABARICUS
ELENGI.
FIG. 20.

ELéngi lingua Bramanum Vaválli, est arbor procera frondibus densis & opacis latè sparsis, nasciturque in arenosis.Fig.20.

Radix crassa & altè se in terram figens, ramosque subtus & super terram transversum latè dimittens, cortice lacteo, ac sub crusta exteriore fusco-rubescente.

Caudex duûm hominum amplexum ambitu ut plurimum implens: cortice crasso exteriùs fusco & scabro, interiùs lacteo ubere spisso, & glurinoso, fissili, ac ubi finditur, colore flavo & rubescente vividè variegato, interiori superficie ex albo-rubescente; ligno est quoque lacteo, fissili, gravi, in aquis summè durabili, extra aquas putredini facilè obnoxio.

Folia, quæ hinc inde in parvis viridibus, rotundis ac interiùs striatis petiolis proveniunt, sunt oblongo-rotunda, ad petiolum rotundis oris, anteriùs brevi cuspide, qui versus exteriora reflectitur, crassiola ac solidæ texturæ, superficie plana, ac in recta parte virore fusco & nitente glabritie, in adversa claro & minùs nitente, lateribus interiora versus nonnihil clausis, odore uti folia pyrorum nostrarum.

Ex Costa in recta etiam parte eminente Venæ transversæ, subtiles, ac densæ excurrunt, quæ folium subeunt, suntque utrinque conspicuæ.

Flores proveniunt passim ex origine foliorum etiam quinque, sexve congregatim periolis pollicaribus ex viridi-flavescentibus, suntque albicantes, & dein ex albicante flavescentes seu ex flavo fuscescentes, forma stellæ sedecim foliorum oblongo-angustorum & cuspidatorum, quorum duo & duo arctiùs juncta sunt, odore jucundo & fragranti. In medio corculum crassum & conicum est, quod octo albis surrectis foliis est circumdatum, constans octo staminibus surrectis, curtis, crassis, albicantibus & pilosis, quæ versus summitatem in cuspidem stricta & flava sunt, ac circumposita capitulo albicanti-subflavo, quod germen fructus est, ex quo stylus viridi-dilutus & albicans emicat.

Calyx est oblongo-angustorum, cuspidatorum, stelli-formiter expansorum foliorum, quorum quatuor exteriùs flavescentia ac muscosa sunt, quatuor quæ inter ea se intergerunt, exteriùs albi-

cantia:
O