Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/68

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
34
HORTUS

cantia: singula folia calycis folia duo florum, quæ arctiùs juncta sunt, subcingunt.

Gemmæ Florum conicæ sunt & muscosi coloris.

Ex Floribus Serta seu Coralla efformant.

Fructus, qui suo calyce inferius comprehensi, sunt oblongo-rotundi ac instar olivarum, primùm virides, dein flavi ac rubescentes, carne sub cortice flava & farinacea: suntque in eduliis.

Intus passim unum ac etiam duo grandiuscula Ossicula, quæ oblongo-rotunda, nonnihil plana, & spadiceo-fusci ac nitentis coloris sunt, continentur.

Bis in anno hæc arbor dat Flores. Ex Floribus aquam stillatitiam indigenæ eliciunt, quæ odorifera est.

VIRES EJUS.

RAdix trita cum aceto tumorem in facie tollit, parte affectâ cum eo linita, eadem cum Aqua eod. modo sumpta servit pro oris pustulis. Corticis Decoctum servit pro angina, uti & dolore dentium, gutture seu ore cum eo abluto. Aqua distillata ex Floribus & epota proficua est pro melancholicis & febricitantibus; gravidis in difficili partu Fructus triti in aqua calida commodè dantur.

FIG. 20.

Cum hujus plantæ ne vestigium quidem apud alios invenerim, vocandam censeo, Oleæ-affinem Pyrifolio Malabaricam, flore odorifero stellaso. Neutiquam au-

rem confundi debet cum Vasaveli Bramanum, sive Pævate Acostæ, de qua arbore vide ejusdem Aromas. Historiam. Cap. 14.


MAN-