profectum, in Eufrate vitam finiisse. Ex fide igitur horum historicorum probabiliter patet Dzengizchanum uno, aut altero, post Sulejmanum anno Asiam invasisse hoc est anno Hegiræ sive 612, sive 613, qui sunt Christi 1215, 1216. His probè perpensis, facilè congnoscet Benevolus Lector lapsum alienum, nostrum computum falsitatis arguere non posse. Perstabitque omnino Sulejmani exitui 1214tum Domini (qui est Theodori Lascaris imperii sextus) annum assignandum, Dzengizchani vero irruptionem, aut uno, aut altero, ut diximus, accidisse posterius.
[Nota marginalis:Cap. II]De gente et nomine Turcarum.
Inter tot gentium migrationes, imperiorumque mutationes
è gelidis Scythiæ visceribus plures, viperarum instar
erupisse exercitus, vix erit qui ignoret. In his haud ignobilem
fuisse Turcarum gentem, satis testantur et Persicorum
annalium scriptores, et Othmanidum annalium author
celeberrimus تاج التواریخ سعدی افندی Tadziuttewarich Saadi
Effendi, et quae ex eo in Lexicon Persico-Turcicum بعمت الله
Nimetullah ad explicandum vocabulum ترک Tiurk
translata videntur verba sequentia: خطا وختن ودشت قپچاق
مملکتنک اهلنه دیرلر انلوک قموسی اقیونرلی وقره کونرلی وقره قاشلو جفاکار
اولدقلری سببدن عجم شاعرلری محبوبلرینه بر سبب تشبه ترک دیرلر
Chatà, vu chutèn, ve desztĭ capcziak memlekietinùn
ehlinè dirlèr, anlerùn camusì akjuzli, ve carè caszli
dzieffákiar oldukleri sebepden; Adzèm szairlerì
mahbublerinè ber sebebi teszbih, Tiurk dirler, h. e. Hoc
nomine vocantur incolæ regnorum Chetæ vel Chutem (Kitaiæ seu
magnæ Tartariæ) qui campos Copczacos habitant. Quoniam
vero omnes fere candida facie, et oculis superciliisque nignis
præditi, et vexatores (id est sua pulchritudine revalibus