Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
Præfatio

suis, in amore periculosi) sunt, ideo Persici poetæ, omnes amasios, aut amasias, per comparationem Tiurk vocant. Hi iidem antiqui sunt Turcæ, qui sub Heraclio primum ruptis Caspice repagulis, contra Persas, quamvis fraudulenter, militarunt. Hoc autem nomen Copczacorum, ut iam vidimus, tribu peculiare, post supra memoratam Tartarorum Dzengizchano duce, in Asiam expeditionem, Persas toti Scythicæ genti, sui victrici, tribuisse, insignia quædam, Persarum scriptorum evincunt testimonia. Ita magnæ famæ Poeta Szeich saadi in præfatione کلستان Giulistan vel rosarii, cum causam discessus sui è patria (erat autem Chorasanensis) exponit hunc in modum:

نه دانی که من در اقالیم غربت
چرا روزکاری بکردم درنکی  
برون رفتم از ننک ترکان که دیدم
جهان در هم افتاده چون موی زنکی 

Nedanì ki mèn der ecalimĭ gurbèt
 Czira ruzgiarì bikjerdem direngì?
Birùn refte? ex nengĭ Jǐurkǐam ki didem
 Dzihàn derhèm uftadè czĭu muì zengì.

Id est: An nescis (amice) quare in clymatibus peregrinis, per tempus, deomoratus fuerim? ad extra discessi, ad iniquitates Turcarum, quos vidi; quibus orbis perplexus est adinstar Æthiopis Capillitii. Idem in sequentibus mores Turcarum brevissime his verbis exponit همهآدمی زاده بودند لیکن چوکورکان بهوا نخورجه تیزچنکی درون مردمی چون ملک نیک محضربرون لشکری چونهزبران جنکی, Heme ademizade budend, likim cziu giurgiam bechunchor ki Tizczengi; Derum merdumi czium meleki nik mahzar; birum leszkieri czium herenramdzengi. i.e. Omnes hominibus nati, erant (filii hominum) sed tamen instar luporum sanguinivororum, et aduncis unguibus præditorum; intra (Politiam) benemorati, adinstar Angelorum, bonis