vel nullibicolas vocant imperasse; ducor credere, eos incoluisse loca inter mare Caspium et lacum, hodie Carabogaz incolis dictum, ubi etiam nunc vagabundam ducunt vitam Sythæ, qui nunc Caracalpak vocantur, homines eiusdem cum Turcis sermonis, quamvis cultiores iam Turcæ morum et victus ratione, longe ab iisdem recedant. Et tum ab his tum a vicinis, Szah nomine, salutatum fuisse (Szah autem Persico sermone, ut hoc in transcursu moneamus, excellentior est Chano, denotatque Principem, cui Chani subsunt, unde et hunc titulum Persarum rex amat. Chan vero idem est ac provinciæ præcfectus, quod fere Turcarum Paszis, qui tribus caudis gaudent, vel Vesiriis respondet) Hanc dignitatem utrum a maioribus suis hareditario iure acceperit, an ipse sua industria, et eximiis quibus clarebat virtutibus, acquisiverit, cum mullus historicorum (exceto Laonico Chalio codita) indubitate memoret, nostrum non est ultra disquirere, sed fidem eiusdem Laonici sequentes, Oguzorum gentem ex qua Sulejman Szahum orrindum constat, neque malam, neque imbellem fuisse. Præterea non monere non potuius Sulejmanum hunc longe diversum esse ab alio eiusdem nominis Nicgæ Domino, quem in conflictu cum Godofredo Bullionæo anno Domini 1096, imperante apud Græcos Alexio Comneno, strenue dimicantem, cecidisse Christiani referunt historici, quod præter alia etiam ingens hoc, quod inter utrumque intercedit temporis spatium nimirum 116 annorum abude