Jump to content

Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
Præfatio

confirmat.

XII. Ante vero, quam in hac disquisitione progrediamur ulterius notari meretur, quod antea etiam primis quasi labiis degustavimus, post Dzingizchani exeditionem regnique Persici destructionem, plerosque earum, qua inter Euphratem et mare mediterraneum erant, Persicarum provinciarum satrapas, has inter se divisisse, iisque ut absolutis, nullique feudatariis regnis, imperasse. Idem innuere videtur toties a nobis citatus Nicephorus Gregoras, dum l. 7 c. 1. At Turcæ inquit, (observa Turcas nominari omnes, qui a Persarum rege defecerant, satrapas) iam inita concordia, omnes Romanæ ditionis provincias, sorte inter se distribuerunt. His præmissis addit et nomina Satraparum, quæ cum adeo corrupta sint, ut sine historiæ subsidio vix credi posset, esse ea iam memoratorum satraparum, vera e Turcis annalibus addere iuvabit. Sunt autem hæc: خوزرم شاهی Churzem Bahi (Rex Caspiæ, Churzem enim apud Turcas, mare Caspium est cuius nomen etsi non extet, debellatum tamen a Dzengizo referunt) قره‌مان اوغلی Carmanogli, آذربجان Azerbedzian, کرمیان اوغلی Giermianogli, حمید اوغلی Hamidogle, کتروم بایزید Kiutrum Bajezid اسفندیاربك Isfindiarbeg احمد خلامیر Ahmedholamir, تکّه بك Tekkiebeg, ذو القدبر بك Zuulcadir beg, omniumque præcipuus اعلی الدین Alajddin, Iconii sultanus, qui et solus sultani gaudebat nomine. Supervacaneum arbitramur