DEMETRII PRINCIPIS CANTEMIRII
Incrementorum et Decrementorum
Aulæ (a)Othmannicæ
sive
(b)Aliothmannicæ Historiæ a prima Gentis origine ad Nostra usque tempora deductæ
LIBRI TRES
LIBER I.
CAPUT I.
Regnum Suleïman szah.
[Nota marginalis:1. In Aliothmanica historia, quare occurrit opinionum diversitas.]1. Originem eius, quæ nunc Turcia sceptra
tenet, Aliothmanicæ stirpis inquisituris accuratius,
tanta occurrit opinionum diversitas, quas in
præfatione fusè vidimus, tantaque intermixtarum ab
exteris fabularum moles, ut quid verum falsumve
in bivio constitutis vix liceat discernere; alios ne
veritatem obsequerentur, detinuisse videtur
literaturæ, et historiæ orientalis, ignorantia;
invida foran felicitati huius stirpis traditio, fucum
fecisse aliis. Itaque quæ ex ipso fonte hausturi
fuissent Turcarum, ut diximus, litterarum ignari,
e turbidi aliorum rivulis, legere coacti fuere,
qui ex nostris Christianis istius gentis
scripserunt historiam. Nos autem domesticorum
scriptorum testimonium, absit iactantia verbo,
iure meritoque omnibus aliorum absertis
anteponentes, ex illis qui apud Turcas fide digniores,