Et iam congressus nostris spes non fuit ulla
Ni fluuius subitis intumuisset aquis.
Obijciens hosti limosas undiq; ripas.
Obuertunt sese dissimulantq; fugam.
Hortandi studio noster dux insilit agmen
Attentas aures nobilitatis habet.
Sed postq duros eadem moniturus agrestes
Attigit, obstrepitur grandeq; murumur etat.
Non opus est clamant uerbis, modo copia pugnae
Contingat, cernes ut regat arma dolor.
Vincula natorum mentes hortatibus implent.
Dent modo conflictus signa cruenta tubae.
Quae nisi festino cursu properata canuntur
In medios primi prosiliemus agros.
Dicere conantem protubant, ille relicto
Allioquio, iussit tympana pulsa quati.
Infremuere tubae, percussus clanguit aer
Arua petunt quae mox sanguine plena fluent.
Illic praelusu nullo miscentur in unum.
Caetera summo sunt attribuenda deo.
Haud aliter capreas saeui insiluere leones
Dum uentrem torquet pernitiosa fames.
Debile non aliter rabies uesana luporum
Dente petit saeuo dilaniatq; pecus.
Hactenus humana res est ratione notanda
Vanus erat noster dicere plura labor.
Tempore non paruo mistus durauit utrinq;
Hic furor, at pugnae terminus ille fuit
Immaduere suis lati predonibus agri
Qui canibus laceri uulturibusq; iacnt.
Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/10
Appearance
Haec pagina nondum emendata est