In Festo Corporis ChristL 103
In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus, Observata lege plene, Cibis in legalibus, Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus.
Verbum caro panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christ! merum ;
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui;
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui :
Praestet fides supplemental!!
Sensuum defectui.
Genitori, genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio : Procedenti ab utroque Compar sit laudatio,
AD PRECES SEROTINAS. (Per Octavam.)
Adoro te devote, latens Deitas Quae sub his figuris vere latitas : Tibi se cor meum totum subjicit, Quia te contemplans totum deficit.
�� �