Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

104 I H Festo Corporis Christi.

Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditor : Credo quidquid dixit Dei Filius ; Nil hoc Veritatis verbo verius.

In cruce latebat sola Deitas, At hie latet simul et humanitas : Arribo tamen credens atque confitens, Peto quod petivit Latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor; Deum tamen meum te confiteor : Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini, Panis vivus, vitam praestans hominL Praesta meae menti de te vivere. Et te illi semper dulce sapere,

O fons puritatis, Jesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine, Cujus una stilla salvum facere Totum quit ab omni mundum scelere,

Jesu, quern velatum nunc aspicio, Oro, fiat illud quod tarn sitio : Ut, te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae gloriae.

�� �