Aeternas ut opes, certaque gaudia
Securi rapiant, omnia ludicra
Sano pectore temnunt,
Confisi melioribus.
Illis summa fuit gloria, despici ;
Illis divitiae, pauperiem pati;
Illis summa voluptas,
Longo supplicio mori.
Fac nos, summe Deus, quae patimur mala
In poenam sceleram ferre libentius;
Et tellure relicta,
Immortalia quaerere.
Aeternus sit honos ingenito Patri ;
Sit par unigenae gloria Filio :
Sacri nexus amoris,
Laus compar tibi, Spiritus.
Pro Coenobita.
O pulchras acies, castraque fortia,
Quae spes, una fides, unus amor regit !
Omnes lege sub una,
Uno sub duce militant.
Heu ! quantis rapiunt astra laboribus !
Pusant perpetuis questibus aethera,
Per jejunia longa
Vires corporis atterunt.