Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

Feria II.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Sancto simul cum Spiritu,
In sempiterna secula.


AD LAUDES.

Nil laudibus nostris eges,
Sed filios amas, Pater;
Multaque coelestem prece
Vis provocari gratiam.

Tui profunda consili
Noctis canat silentium:
Tuae jubar clementiae
Splendor diei praedicat.

Tantis minor miraculis
Mens obstupet, vox deficit:
Tacere sed totis nequit
Amor medullis aestuans.

Erumpat ergo: te memor
Clamet parentem, qui mala
Praesentis aevi mitigas,
Spondes futuri praemia.

Hue vota tendunt cordium;
Infirma sed tardat caro:
Quae ducit ad te, da sequi,
Dux ipse Jesu, semitam.