Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

Feria II.


AD VESPERAS.

Jactamur heu quot fluctibus!
Spes una de coelis nitet:
Illuc et ora tollimus,
Et mittimus suspiria.

Tu vota praecurris, Pater,
Magnamque protendis manum:
Jam fulta tanto robore
Surgit potens infirmitas.

Quae saeva nos premunt mala
Vinces, malis potentior:
Te nostra durae sentiet
Mens servitutis vindicem.

Quin vile corpus, Filii
Fulgore donabis tui:
At illa venalis patet
Multo labore gloria.

Felix labor quem recreas
Tam splendida rerum vice!
Fletu quis aeternum brevi
Neget pacisci gaudium?

Sit laus Patri, laus Filio:
Utrumque qui nectis, Deus
Utrique compar, sit tibi
Laus sempiterna, Spiritus.