274 In Festo Corporis Chris ft.
In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit :
Fitque sanguis Christ! merum.
Et si sensus deficit :
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui :
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui :
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio ; Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.
��AD MATUTINUM.
Sacris solemniis juncta sint gaudia. Et ex praecordiis sonent praeconia : Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.
�� �