Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/303

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Festo Corporis Christi. 275

Noctis recolitur coena novissima, Qua Christus creditur agnum et azyma Dedisse fratribus, juxta legitima Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus Dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus, quod totum singulis, Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens, Accipite quod trado vasculum, Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit, Ut sum ant, et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum :

Dat panis coelicus figuris terminum :

O res mirabilis, manducat Dominum

Pauper, servus, et humilis.

Te trina Deitas unaque poscimus, Sic nos tu visita, sicut te colimus : Per tuas semitas due nos quo tendimus, Ad lucem, quam inhabitas.

��T 2

�� �