Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/362

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


334 De S. Maria Magdalena.

Haec a Jesu Jesum quaerit Sublatum conqueritur, Jesum intus mentem gerit, Jesus praesens quaeritur, Mentem colit, mentem serit Jesus, nee percipitur.

Jesu bone, Jesu pie, Quid te monstrans latitas? Quid occultas te Mariae, Mentem cujus habitas? Intus plena vero die Nescit nisi veritas.

O quam mire Jesu ludis His quibus diligeris ! Sed cum ludis non illudis, Nee fallis nee falleris, Sed excludis quos includis Notus non agnosceris.

Gloria et honor tibi,

Spes, vita, lux animae,

Per quern sperant se proscribi

Libro mortis pessimae,-

Praestent sibi nos ascribi

Peccatricis lacrymae.

�� �