Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/363

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De S. Maria Magdalena. 335

��AD LAUDES.

��O Maria noli flere, Jam non quaeras alium, Ortolanus hie est vere Et colonus mentium, Intra mentis ortum quaere Mentis operarium;

Unde planctus et lamentum? Quid mentem non erigis? Quid revolvis monumentum ? Tecum est quern diligis; Jesum quaeris, et inventum Habes, nee intelligis.

Unde gemis ? unde ploras ? Verum habes gaudium, In te latet quod ignoras Doloris solatium, Intus habes, quaeris foras Languoris remedium.

�� �