388 In Ascensione Domini.
Legibus inferni oppressis super astra meantem Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum. Salve, &c.
Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat,
Dantque Creator! cuncta creata preces. Salve, &c.
Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum, Horarum splendor, scrupula cuncta patent. Salve, &c.
Christe salus rerum, bone conditor atque re-
demptor,
Unica progenies ex Deitate patris. Salve, &c.
Qui genus humanum cernens mersisse profundo, Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Salve, &c.
��IN ASCENSIONE DOMINI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet. Salve, &c.
Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus
Pectora confirmans, discipulos solidas. Salve, &c.
�� �