Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/417

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Die Pentecostes. 389

Atque potestatem laxandi crimina praestans,

Discipulos pariter posse ligare dedit. Salve, &c.

Ite meum nomen per totum gentibus orbem,

Dicite credentibus notificare Deum. Salve, &c.

Et qui crediderit, et quern baptismatis unda

Tinxerit in Christi nomine, salvus erit. Salve, &c.

Quern mittam vobis, vos spiritus ille docebit

In linguis variis omnia posse loqui. Salve, &c.

Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis,

Et visurus eum vado parare locum. Salve, &c.

Hoc cum dixisset cunctis cernentibus ilium

Nubes suscepit [eum] dum super astra meat*. Salve, &c.

��IN DIE PENTECOSTES.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua Deus de coelo gratia fulsit humo. Salve, &c.

  • Delenda esse videtur vox eum.

�� �