— 6 —
quod ad res subtiles cognoscendas atque discutiendas
plus valere possit, quam disputatio, ubi rem in medio
positam velut oculi plures undique speculantur, ut
in ea nihil sit quod subterfugere, nihil quod latere,
nihil quod valeat[c 1] omnium frustrari intuitum? Quid
est quod animum fessum atque labefactatum[c 2] et
haec studia longitudine ocii et assiduitate lectionis.
plerumque fastidientem, magis reparet atque
redintegret,[c 3] quam sermones in corona coetuque[c 4]
agitati, ubi vel gloria, si alios superaveris, vel
pudore, si superatus sis, ad legendum atque
perdiscendum vehementer incenderis? Quid est quod ingenium
magis acuat, quid quod illud callidius versutiusque
reddat,[c 5] quam disputatio, cum[c 6] necesse sit ut
momento temporis ad rem se applicet indeque[c 7] se
reflectat, discurrat, colligat, concludat? Ut faciliter
intelligi possit hac exercitatione excitatum[c 8] ad
cetera discernenda fieri velocius. Iam vero
orationem nostram quam expoliat, quam eam in promptu
atque in potestate nostra redigat nihil attinet dicere:
vos enim met in plerisque id videre potestis, qui cum
litteras scire se profiteantur et libros lectitent,
tamen, quia se ab hac exercitatione abstinuere,[c 9]
nisi cum libris suis latine loqui non possunt.
- ↑ subterfugere vel latere vel quod valeat C.
- ↑ labefactum C, labefactum et hactum (?) B.
- ↑ reintegret non bene B.
- ↑ in coetu coronaque D.
- ↑ redat B.
- ↑ cum ibi BD.
- ↑ inque non bene B; ubique C male.
- ↑ exercitatum men bene BC.
- ↑ abstinere erroneamente B.