— 7 —
Itaque ego, qui vestrae utilitatis sum avidus,[c 1]
quique vos quam maxime florentes in studiis vestris
videre cupiam,[c 2] non iniuria vobis subirascor, si
quidem hunc disputandi usum, ex quo tot manant
utilitates, negligitis. Etenim absurdum est intra
parietes atque in solitudine secum loqui multaque agitare,
in oculis autem hominum atque in coetu veluti nihil
sapias obmutescere et quae unam aliquam in se
utilitatem habeant,[c 3] ea magno labore prosequi;
disputationem vero, ex qua permultae utilitates
proficiscuntur, summa cum iucunditate[c 4] nolle[c 5]
attingere. Nam velut is agricola improbandus[c 6] est, qui
cum liceret ei[c 7] fundum universum excolere, saltus
quosdam steriles aret, partem vero quampiam eius
fundi pinguissimam atque uberrimam relinquat
incultam; sic reprehendendus est is, qui, cum omnia
studiorum munera adimplere possit, cetera
quamvis levia accuratissime obit; disputandi vero
exercitationem aspernatur et negligit, ex qua tot fructus
colliguntur uberrimi.
Equidem[c 8] memini, cum puer[c 9] adhuc Bononiae[1] essem ibique grammaticis operam darem,
- ↑ avidus sum D.
- ↑ cupio B.
- ↑ util. in se hab. B.
- ↑ iocunditate BD.
- ↑ velle erroneamente B.
- ↑ improbatus E.
- ↑ Manca B.
- ↑ Et quidem B.
- ↑ cum ego puer B.
- ↑ Coluccio fu portato a Bologna probabilmente in età di due mesi (Novati La giovinezza di Coluccio Salutati To-