— 8 —
me solitum quotidie vel aequales lacessendo vel
magistros rogando, nullum tempus vacuum
disputationis transisse. Neque[c 1] id quod in pueritia feci, postea
vero annis crescentibus dereliqui; sed in[c 2] omni
aetate atque vita nihil mihi gratius fuit, nihil quod
aeque expeterem,[c 3] quam doctos homines, si modo
potestas data sit,[c 4] convenire, et quae legerim et
quae agitaverim et de quibus ambigerem, illis
exponere[c 5] eorumque in his rebus percontari iudicium.
Scio vos omnes tenere memoria, teque magis,
Nicolae, qui pro summa necessitudine, quae tibi cum
illo erat, domum illius egregie frequentabas,
Ludovicum theologum acri hominem ingenio et
eloquentia singulari, qui abhinc annis septem
mortuus est.[1] Ad hunc[c 6] hominem, dum[c 7] ille erat
in vita, veniebam frequenter, ut ea ipsa quae
modo[c 8] dixi ad eum deferrem. Quod siquando, ut
fit, minus provisum domi a me fuisset, qua de
- ↑ Atque male B.
- ↑ Ripetuto in B.
- ↑ expectaremur C gratius fuit, quam quod aeque expetere, quam doctos homines male A.
- ↑ est B.
- ↑ corrottamente: agitaverim re eorumque in his... AE; agitaverim ire et [cassato] eorumque C.
- ↑ hunc ego BDE.
- ↑ cum F.
- ↑ in odio male B.
- ↑ Luigi de’ Marsigli, di cui qui si parla, morì il dì 21 agosto del 1394. Di qui ricavasi l’anno, in cui fu tenuto il dialogo.
rino 1888 pag. 24 nota 1); ed ivi rimase fino al 1351 o poco dopo (op. cit. p. 61-63).