Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 10 —


bat et cognita.[c 1] At ego multa ab eo audivi, multa didici, multa[c 2] etiam de quibus ambigebam illius viri auctoritate confirmavi.[1]

Sed quorsum haec tam multa de te, dicet quispiam. Num tu solus disputator? Minime. Nam permultos memorare[c 3] potui, qui haec eadem factitarunt. Sed ego de me malui dicere, ut possem vobis ex conscientia mea affirmare, quam magna sit in disputando utilitas. Ego enim, qui in[c 4] hanc diem ita vixi, ut omne meum tempus atque omnem operam in studio discendi consumpserim, tantos mihi videor fructus ex his sive disceptationibus sive collocutionibus, quas disputationes appello, consecutus, ut eorum quae didicerim[c 5] magnam partem huic uni[c 6] rei feram acceptam. Quamobrem vos obsecro,[c 7] iuvenes, ut ad vestros laudabiles praeclarosque labores hanc unam, quae adhuc vos fugit, exercitationem addatis, ut utilitatibus undique comparatis, facilius eo quo cupitis pervenire possitis.

Tum Nicolaus: Est ita profecto, inquit,[c 8] Salutate, ut ais. Neque enim facile reperiri posset, ut


  1. cogita male B.
  2. Manca in B.
  3. momorare erroneamente A.
  4. Manca in E.
  5. didicebam E.
  6. Manca in B.
  7. obs. vos C.
  8. Manca in AC.
  1. Il tratto da Equidem memini (p. 7 r. 21) fino a qui sparsamente riportò il Mehus Vit. Ambr. Travers. pagg. CCLXXXIX, XXX, CCXC, CCLXXXIII.