Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 11 —


credo, quod ad studia nostra plus quam disputatio conferat; neque ego id nunc primo ex te audio:[c 1] sed et Ludovicum ipsum, cuius commemoratio a te facta paene mihi lacrimas excussit, persaepe hoc idem audivi dicentem. Et Chrysoloras is, a quo isti literas graecas didicere, cum ego aliquando adessem, quod, ut scitis, faciebam frequenter, nullam aeque[c 2] ad rem, ut ad conferendum inter se aliquid, auditores[c 3] cohortatus est.[1] Sed ille simpliciter atque verbo nudo, quasi rem perutilem esse constaret, adhortabatur, nullam ipsius rei vim ac potentiam demonstrans. Tu vero eam verbis ita prosecutus es, ita omnes effectus eius aperuisti, ut quantum id valeret ante oculos nostros manifeste posueris. Itaque nullo modo dici potest, quam grata mihi tua fuerit oratio.[c 4] Hac tamen in re, Coluci, si non ita, ut tu[c 5] putas oportere, nos exercuimus, non est culpa nostra, sed temporum: quamobrem vide, quaeso, ne nobis amicis tuis iniuria subirascare. Nam si aliqua ratione nos commode id facere potuisse ostendes, non recusamus a te, quia id obmiserimus, non modo verba, sed etiam verbera aequo animo perferre; si vero in ea tempestate nati sumus, in qua tanta disciplinarum omnium pertur-


  1. Questo tratto da Neque enim facile manca in D.
  2. Seque B.
  3. auditores suos C.
  4. m. fuerit oratio tua D.
  5. Manca in D.
  1. Questo passo da Est ita profecto riferisce il Mehus V. A. T. pag. XXX e XXXII.