Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 16 —


tiae ita fixae sint, quasi eas Pythius[c 1] Apollo ex sanctissimo adito suo ediderit. Nec ego nunc, me hercule, ista dico,[c 2] ut Aristotelem insecter, nec mihi cum illo sapientissimo homine bellum ullum est; sed cum istorum amentia, qui si tantum ignorantiae vitio obnoxii essent, illi[c 3] quidem non laudandi, sed tamen in hac temporum conditione ferendi: nunc vero cum ignorantiae eorum tanta arrogantia iuncta sit, ut se sapientes et appellent et existiment, quis eos aequo animo ferre possit?[c 4] De quibus vide, Coluci, quid ego sentiam. Non puto illos ne minima quidem in[c 5] re quid Aristoteles senserit recte tenere, habeoque huius rei gravissimum testem, quem tibi adducam. Quis iste?[c 6] Idem qui linguae latinae parens est, M. Tullius Cicero;[1] cuius ego, Salutate, ideo tria nomina profero, ut ille in ore meo diutius obversetur:[c 7] ita mihi dulcis est cibus.

Recte tu quidem, Nicolae, inquit Colucius; neque enim Cicerone nostro quisquam omnium[c 8] magis[c 9] amandus est magisque in delitiis habendus.


  1. Phicius erroneamente C.
  2. Nec hercule nunc me ista dico male C.
  3. obn. essent, essent illi quidem D.
  4. qui eos aequo animo ferre possint B.
  5. Manca in D.
  6. Quis? Iste idem B.
  7. observetur ACD.
  8. Manca in D.
  9. Manca in E.
  1. Tutto il lungo tratto da Ego quidem Coluci (p. 12, r. 18) fino a qui fu pubblicato anche dal Wesselofsky. Par. d. a. I. ii. pag 26-29.