Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 17 —


Sed tamen quo in loco ista dicit?[c 1] non enim teneo.

Est, inquit, hoc in principio[c 2] Topicorum a Cicerone scriptum: nam cum Trebatius iureconsultus[c 3] cum quodam summo rhetore egisset, ut is sibi eorum locorum, qui ab Aristotele expositi sunt, rationem explicaret, ille vero se haec Aristotelica ignorare respondisset, scripsit ad eum Cicero minime se admirari eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis, praeter admodum paucos, ignoraretur.[1] Satisne tibi videtur noster Cicero hoc ignavum pecus[c 4] a praesepibus arcere? satisne videtur illis occurrere, qui se in Aristotelis familiam tam impudenter ascribunt?[2] Praeter admodum paucos, inquit. An isti se ex illo admodum paucorum numero dicere audebunt? Credo ea impudentia sunt; sed ne nos decipiant, quaeso. Nam eo tempore loquitur Cicero, cum difficilius indocti homines quam nunc docti reperirentur (scimus enim nunquam magis quam Ciceronis tempore latinam linguam floruisse); et tamen ita loquitur, ut supra exposuimus. Quem igitur philosophum ipsi philosophi, praeter admodum paucos, eo tempore ignorabant, quo omnis ars omnisque doctrina


  1. dicatur male B.
  2. Est hoc, inquit C, hoc manca in B.
  3. iurisconsultus BC.
  4. Manca in A.
  1. Cic. Top. 1. § 2. 3.
  2. Da nam cum Trebatius pubbl. Wesselofsky op. cit. pag. 29.