— 21 —
sophismatibus conturbatum sit? quid, quod non[c 1]
ab illa vetere et vera disputandi via[c 2] separatum
et ad ineptias levitatesque traductum? Possum haec
eadem de grammatica arte, haec eadem de
rhetorica, haec eadem de reliquis fere omnibus dicere;
sed nolo esse verbosus in his rebus probandis, quae
manifestissimae sunt. Quid enim causae dicemus
esse, Coluci, quod his tot iam annis nemo[c 3]
inventus sit, qui aliquam praestantiam in his rebus
habuerit? Neque enim hominibus ingenia desunt
neque discendi voluntas; sed sunt, ut opinor, hac
perturbatione scientiarum[c 4] desiderationeque
librorum omnes viae addiscendi[c 5] praeclusae: ut
etiam, si quis existat maxime ingenio validus
maximeque discendi cupidus, tamen[c 6] rerum
difficultate impeditus, eo quo cupiat pervenire non possit.
Non enim potest quisquam[c 7] sine doctrina, sine
magistris, sine libris aliquid excellens in studiis
suis ostendere;[c 8] quarum rerum omnium, quoniam
facultas nobis adempta est, quis tandem mirabitur,
si nemo iamdiu ad illam antiquorum dignitatem
ne longo quidem intervallo proximus accesserit?
Quamquam ego, Salutate, iamdudum hac de re
non sine rubore loquor: tu enim orationem meam
- ↑ Manca in E.
- ↑ vita erroneamente B.
- ↑ iis tot iam C: nemo ripetuto in C.
- ↑ sententiarum men bene B.
- ↑ ad addiscendum C.
- ↑ tum male C.
- ↑ potest manca in CB.; quisquam potest D.
- ↑ sine magistris, sine magistris aliquid C.; ostendere potest B.