Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 20 —


phi hanc suam sapientiam profiteri: neque enim tantum ingenio valent, ut si maxime facultas discendi esset, eam consequi possent; neque si maxime ingenio valerent, facultatem ullam[c 1] addiscendi hoc tempore video. Sed satis multa de philosophia.[1]

Quid autem de[c 2] dialectica, quae una ars ad disputandum pernecessaria est? an ea florens regnum obtinet neque hoc[c 3] ignorantiae bello calamitatem ullam perpessa est? Minime vero; nam etiam illa barbaria, quae trans oceanum habitat, in illam impetum fecit. At quae gentes, dii boni? quorum etiam nomina perhorresco: Farabrich, Buser, Occam[c 4][2] aliique eiusmodi;[c 5] qui omnes mihi videntur a Rhadamantis[c 6] cohorte traxisse cognomina. Et quid est, Coluci, ut haec ioca omittam,[c 7] quid est, inquam, in dialectica, quod non britannicis


  1. illam male C.
  2. Manca in ACE.
  3. Manca in B., in hoc D.
  4. Ferabrich, Busser, Occham B.
  5. huiusmodi B. C. In A. ad huiusmodi fu poi costituito eiusmodi.
  6. Chadamantis corrottamente B., rudimentis coorte male C.
  7. Et quid enim, Col B., cur hec ioca C.

    explicassent, quam est ab Aristotele explicata. Idem in secundo Ethicorum inquit.... Videtis in his verbis elegantiam, varietatem et copiam cum exornationibus tum verborum tum etiam sententiarum ecc.

  1. Il Wesselofsky (op. cit. pag. 29-31) ripubblicò il tratto da Quem igitur philosophum (p. 17. r. 22).
  2. I primi due nomi evidentemente sono corrotti: il primo è Al-Farabi; il secondo probabilmente Ibn-Tophail al Keisi, latinamente detto Abubacer.