Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 23 —


lustii? ubi Plinii? ubi innumerabilium aliorum? ubi Ciceronis complura volumina? O miseram atque inopem conditionem horum[c 1] temporum! Dies me profecto deficiet, si velim nomina eorum referre, quibus aetas nostra orbata est. Et tu, Coluci, in tantis rerum angustiis, si non linguam in disputando velut flabellum agitemus, te nobis subirasci dicis. Nonne[c 2] accepimus Pythagoram illum, cuius magnum est apud omnes gentes in sapientia[c 3] nomen, in primis hoc praeceptum auditoribus suis tradere solitum, ut quinquennale silentium agerent? Recte quidem: nihil enim putabat homo sapientissimus minus decere, quam de his rebus homines disputare, quas non probe tenerent. Atque illi, Pithagoram philosophorum principem magistrum habentes, hoc non sine laude faciebant: nos magistris, doctrinis, libris[c 4] nudati, hoc sine reprehensione facere non poterimus? Non est aequum. Coluci: quamobrem da te[c 5] nobis rectum hac in re, ut in


  1. È aggiunto d’altra mano in D.
  2. dicis. Nonne manca in B.
  3. cuius ap. omn. gent. magnum est in sap. D. in sapientum consortio B.
  4. libris, doctrinis D.; librisque C.
  5. date E.

    vanni Boccacci (Wesselofsky Parad. d. Alb. I. ii. p. 315) scrive: «Della filosofia divina dicono che Varrone iscrisse molti libri dell’osservazione degli idei de’ gientili con istilo alegantissimo, e molto eciessivamente il lodano, prepognendo in segreto ai dottori della nostra cattolica fede; e ardiscono a dire che quegli idei erano più veri che questo, nè si ricordano de’ miracoli de’ nostri santi».