— 24 —
ceteris soles, et hanc tuam subirationem omitte:
nihil est enim a nobis commissum, cur tu nobis
succensere[c 1] possis.
Haec cum Nicolaus dixisset magnaque esset omnium[c 2] attentione auditus, paulo silentium factum est. Tum Salutatus eum intuens: Ne tu, inquit, Nicolae, fuisti in resistendo tam fortis, in disserendo tam gravis?[c 3] Enimvero, ut est[c 4] apud Poetam nostrum, plus aliquid eras,[c 5] quam rebar: quamquam ego semper te unum ad haec studia maxime natum aptumque putavi; sed tamen ego tantum facultatis inesse tibi non arbitrabar, quantum tu nunc in dicendo ostendisti. Itaque relinquamus, si placet, hanc totam de disputando disputationem. Hic Robertus: Tu vero perge, inquit, Salutate: nec enim decet te, qui modo nos ad disputandum hortatus sis, disputationem in medio[c 6] positam deserere. Equidem, inquit Colucius, iam timere incipio ne leonem, ut aiunt, dormientem[c 7] excitarim: sed tamen, ne ille mihi noceat, post videbo; nunc vero a te, Roberte, scire velim mecum ne an cum Nicolao sentias, nam ego de Leonardo non dubito: ita enim video illum in omni sententia cum Nicolao convenire,[c 8] ut iam arbitrer potius
- ↑ succensere nobis D.
- ↑ Manca in D.
- ↑ gravis è consunto in C.
- ↑ Manca in B.
- ↑ plus eras aliquid D.
- ↑ qui modo nos ad disputaṇḍụṃ tionem in medio male E.
- ↑ timer erroneamente B. leonem dorm., ut aiunt, C.
- ↑ cum Nicolavo disentire convenire B.