— 25 —
cum illo errare velle, quam mecum recta sequi.[c 1][1]
Tum ego: Et te, inquam, Salutate, permagni facio[c 2]
et Nicolaum item: quare me aequum iudicem
habebis, quamvis non sum[c 3] nescius non magis Nicolai
causam quam meam hoc sermone agi. Ego vero,
inquit Robertus, non ante sententiam meam
aperiam, quam ab utroque vestrum fuerit peroratum:
quare perge, ut instituisti.
Pergam, inquit Colucius, et, id quod facillimum est, hunc refellam. Nam ego sic arbitror: illam[c 4] accuratissimam orationem, qua[c 5] iste paulo ante usus est, non tam ad se purgandum quam ad se damnandum valuisse. Quid ita? quia, quae verbis probabat, ea oratio sua re atque veritate[c 6] infringebat. Quare? quia in se purgando labem istorum temporum conquerebatur, omnemque facultatem disputandi ademptam esse dicebat: ipse autem in his probandis subtilissime disputabat. Quid tu?[c 7] ista ne illum condemnant?[c 8] Ita puto. Quamobrem? quia stare non possunt haec neque cohaerent, ut, quae fieri posse quis neget, ea continuo ipse agat;
- ↑ recte loqui men bene B.
- ↑ permagnifica male E.
- ↑ Così leggo con ABE sim CD.
- ↑ Manca in B.
- ↑ quam erroneamente A.
- ↑ auctoritate non bene D.
- ↑ tum? O; quid enim? E.
- ↑ condamnaut A.
- ↑ Da nunc vero a te fino a recta sequi pubblicò il Wesselofsky (op. cit. p. 25-6); ma, probabilmente per errore di stampa, queste parole son dette esser del II dialogo.