Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 27 —


tione quam excellentes videre. Nicolai vero oratione me delectatum esse fateor: neque enim elegantia in dicendo sibi[c 1] defuit neque subtilitas; sed si is absque disputandi exercitatione, quae hoc maxime efficere potuit, tantum in[c 2] respondendo valuit, quid putas illum, si ei rei operam dedisset, fuisse facturum?

Hic cum sileret Robertus, certaque vultus significatione assentiretur, conversus ad Nicolaum Colucius: Te vero,[c 3] inquit, Nicolae, par est haec eadem etiam quaeque[c 4] Robertum concedere; magnae sunt enim[c 5] exercitationis vires, magni effectus; nihil est fere tam durum, nihil[c 6] tam horridum, quod non molliat usus atque expoliat. Nonne vides oratores, ut prope omnes una voce clament, artem sine exercitatione parum valere? Quid in re militari? quid in certaminibus? quid denique in omni re quicquam ne aeque ac[c 7] exercitationem valere compertum est? Nos igitur si sapimus, hoc idem exercitationem in studiis nostris posse credemus,[c 8] eique rei operam dabimus, nec eam negligemus. Est autem exercitatio studiorum nostrorum collocutio,[c 9] perquisitio, agitatioque earum rerum quae in studiis nostris versantur: quam


  1. sibi in dicendo BC.
  2. Manca in B.
  3. re vero A revera CD.
  4. quae B.
  5. magne enim sunt C.
  6. nil C.
  7. quicq. ne sine exercitatione B.
  8. Non igitur, si sap., hoc idest ecc. erroneamente B credamus C.
  9. collatio B.